The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 26 › Isaiah 26:3

Isaiah 26:3

Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. + 26.3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou wilt keep him in perfect peace, whose mind is stayed on thee: because he trusteth in thee.

In Context

2Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. + 26.2 Aperite portas. Hoc canticum repente mutat personas. Portas. Justitiæ; unde: Aperite mihi portas justitiæ. Portæ vitæ et justitiæ, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14..

4Sperastis in Domino in sæculis æternis; in Domino Deo forti in perpetuum.

Read all of Isaiah 26

Cross References

1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

2 Chronicles 16:8Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?

Psalms 85:7In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me. + 85.7 Tribulationis. AUG., CASS. Cum enixius clamatur, etc., usque ad quia non est similis tui in diis, Domine. 1

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Isaiah 32:17Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. + 32.17 Et cultus justitiæ. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.

Isaiah 48:2De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. + 48.2 De civitate enim sancta. ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Isræl, et sanctæ urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 26:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 26:2Isaiah 26Isaiah 26:4 →