Isaiah 48:2
De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. + 48.2 De civitate enim sancta. ID. Ac si dicat: Habitatores Jerusalem vos esse jactatis, et Domini Sabaoth habere privilegium, cum cassa vobis, Jacob, Isræl, et sanctæ urbis, Dei omnipotentis assumatis vocabula.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 17:13Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
Nehemiah 11:1Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. + 11.1 Habitaverunt autem. BEDA, in Esdr., lib. 3, tom. 2. Nunc completa est dispositio, etc., usque ad sed occulti judicis et largitoris munere percipiunt.
Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1
Isaiah 10:20[Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. + 10.20 Et erit in die illa. HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.
Isaiah 51:13Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.