Isaiæ 27:10
Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 5:9In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. + 5.9 In auribus. ID. Quasi diceret propheta: Hæc verba interioribus auribus audivi, quæ sunt Domini exercituum. Nisi domus, etc. Pompa scilicet, et structura hæreticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur.
Isaiah 7:25Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.] + 7.25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur. ID. Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Cætera erunt in pascua.
Isaiah 17:9In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta. + 17.9 In die illa erunt. Irruentibus Assyriis, et vastantibus non solum Damascum, sed et terram decem tribuum. Aratra. ID. Amorrhæorum. Hoc contra decem tribus, quasi diceret: Sicut olim venientibus filiis Isræl, relictis aratris fugerunt Amorrhæi, sic modo decem tribus venientibus Assyriis.
Isaiah 25:2Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. + 25.2 Civitas. Eversa a Nabuchodonosor, restituta est a Neemia, et a Jesu summo sacerdote. Eversa a Romanis, restituta est ab Ælio Adriano; sed non in eodem loco, nec in statum pristinum. Et in sempiternum. ID. Ut mille annorum regnum et aureæ Jerusalem et gemmatæ fabula quiescat.
Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. + 64.10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.
Jeremiah 26:18Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.]