Isaiah 27:9
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra. + 27.9 Idcirco. Quasi diceret: Ideo dimittetur iniquitas domui Jacob: et cætera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:13sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
2 Kings 25:9Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
2 Chronicles 14:5et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.
2 Chronicles 36:19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
Proverbs 20:30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.] + 20.30 Livor vulneris. Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.