Isaiæ 28:17
Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:18En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. + 9.18 En pluam cras, etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.
2 Kings 21:13Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
Isaiah 10:22Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. + 10.22 Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.
Isaiah 28:2Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
Isaiah 30:28Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. + 30.28 Spiritus ejus velut torrens inundans. HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus iræ Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum. Quod erat in maxillis. Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, hæc perdet Dominus in die judicii, vel in prædicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.