Isaiah 28:22
Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23[Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum.
Cross References
2 Chronicles 30:10Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
Proverbs 19:29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]
Isaiah 10:22Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. + 10.22 Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.
Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.
Isaiah 32:12Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. + 32.12 Super ubera plangite. Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.