The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 29 › Isaiæ 29:10

Isaiæ 29:10

Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis; claudet oculos vestros: prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the LORD hath poured out upon you the spirit of deep sleep, and hath closed your eyes: the prophets and your rulers, the seers hath he covered.

In Context

9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. + 29.9 Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.

11Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. + 29.11 Signatus est enim. Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.

Read all of Isaiæ 29

Cross References

1 Samuel 26:12Tulit igitur David hastam, et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.

Isaiah 3:2fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; + 3.2 Virum bellatorem. HIER. Non est apud Judæos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt. Et ariolum. Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palæstinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetæ et falsi auferentur a Judæis. Senem. Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit.

Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.

Isaiah 30:10qui dicunt videntibus: Nolite videre, et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia: videte nobis errores.

Jeremiah 26:8Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.

Amos 7:12Et dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere: fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 29:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 29:9Isaiæ 29Isaiæ 29:11 →