Isaiah 3:2
fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem; + 3.2 Virum bellatorem. HIER. Non est apud Judæos qui pro lege bellet qui secundum eam judicet: omnes enim vani et stulti sunt. Et ariolum. Quia aliquando vera ariolantur ut Balaam, et divini quinque urbium Palæstinorum, quorum consilio arca Domini remissa est, quasi diceret: Et veri prophetæ et falsi auferentur a Judæis. Senem. Quem LXX presbyterum transtulerunt, etc., usque ad quia presbyteros audire noluit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The mighty man, and the man of war, the judge, and the prophet, and the prudent, and the ancient,
In Context
Cross References
1 Chronicles 9:1Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
Isaiah 2:13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
Lamentations 5:12Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
Ezekiel 9:5Et illis dixit, audiente me: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite: non parcat oculus vester, neque misereamini:
Amos 2:3Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.]