Isaiah 3:6
Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua. + 3.6 Apprehendet. ID. Ad litteram, etc., usque ad et ruina nostra tuo sustentetur auxilio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 11:6dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
John 6:15Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. + 6.15 Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.