John 6:15
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. + 6.15 Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
Cross References
Matthew 14:22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. + 14.22 Et statim compulit, etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.
Mark 11:9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini: + 11.9 Et qui præibant. Præcessit Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui præeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quæsierunt.
John 2:24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
John 6:3Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
John 7:3Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. + 7.3 Ut et discipuli. Opera quæ veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda.
John 18:36Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. + 18.36 Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.