The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 3 › Isaiah 3:8

Isaiah 3:8

Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. + 3.8 Ruit enim Jerusalem. Ex persona Prophetæ. Quasi dicat: Ideo non invenient qui velit eis subvenire, quia Dominum blasphemaverunt, dicentes: Dæmonium habes Joan. 8., et hujusmodi. Quia lingua. Quamvis Romani quantum ad se pro tributo quod negabatur, in obsidionem venerunt, tamen præcipue mors Domini causa fuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For Jerusalem is ruined, and Judah is fallen: because their tongue and their doings are against the LORD, to provoke the eyes of his glory.

In Context

7Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. + 3.7 Respondebit. ID. Hoc in Hebræo non est, sed de LXX hoc additur. Secundum Hebræum enim ita jungitur: In die illa dicet: Non sum medicus. Non statim multitudinis judicio acquiescamus, etc., usque ad: Ne quæras judex fieri, ne forte non possis offerre iniquitates Eccl. 7..

9Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! + 3.9 Agnitio. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. Væ animæ eorum. ID. LXX: Væ animæ eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronæ et mulieres sint noster senatus, quæ dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum.

Read all of Isaiah 3

Cross References

2 Chronicles 28:5Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi.

2 Chronicles 33:6Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.

2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.

Proverbs 26:27Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.

Isaiah 5:18[Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! + 5.18 Væ qui trahitis. Hæc ad principes Judæorum, etc., usque ad anathematizant vocabulum Christianorum. In funiculis vanitatis. ID. In quibus erant, etc., usque ad tanquam solidissimis vinculis tenemur.

Isaiah 57:4Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 3:7Isaiah 3Isaiah 3:9 →