Isaiah 3:9
Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! + 3.9 Agnitio. Agnoscent propter peccata sua hoc contigisse, vel ante oculos mentis semper peccata sua habebunt. Væ animæ eorum. ID. LXX: Væ animæ eorum, quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis Sap. 1.. ID. Caveamus ergo ne simus exactores in populo; ne juxta impium Porphyrium matronæ et mulieres sint noster senatus, quæ dominentur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicet feminarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Cross References
Genesis 13:13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. + 13.13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.
Genesis 19:5Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
1 Samuel 15:32Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?
Psalms 10:4quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem, quid fecit? + 10.4 Quoniam quæ perfecisti. Convertit ab his sermonem ad Deum quasi: Cur dicunt transmigra? Cur de peccatoribus terretur, qui intendunt sagittare rectos? quia quæ perfecisti destruxerunt in suis conventibus, ubi parvulos, qui erant lacte nutriendi, ex quorum ore laus perficitur, venenis necant. Justus autem, quid fecit? AUG. Secundum utramque partem, etc., usque ad animæ suæ nocet, non justo, qui Deo credit. 1
Proverbs 8:36Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]
Isaiah 3:16[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.