Isaiah 30:2
qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti ! + 30.2 Qui ambulatis. Ut dicit Hieronymus: Jeremias cum eis ivit, etc., usque ad: ut habitaretis in terra vestra. Erant enim in Thaphnis. Quasi dicat: An ideo recessistis a me, ut fugeretis usque in Thaphnis et Anes? Thapnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt; Anes in finibus Ægypti sita est: forsitan timore turbati non ausi sunt in Thaphnis manere, et fugerunt usque ad Anes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam.
Cross References
Deuteronomy 28:68Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
Judges 9:15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
2 Kings 17:4Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
Isaiah 16:3Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas. + 16.3 Ini consilium. Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinæ, sequere magni consilii angelum. Coge consilium. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo. Pone quasi noctem. Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat.
Isaiah 20:5Et timebunt, et confundentur ab Æthiopia spe sua, et ab Ægypto gloria sua.
Isaiah 36:6Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam: sic Pharao, rex Ægypti, omnibus qui confidunt in eo. + 36.6 Ecce confidis. ID. Mentitur plane. Nusquam enim legitur Ezechiam in Ægypto spem posuisse.