The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 16 › Isaiah 16:3

Isaiah 16:3

Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas. + 16.3 Ini consilium. Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinæ, sequere magni consilii angelum. Coge consilium. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo. Pone quasi noctem. Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Take counsel, execute judgment; make thy shadow as the night in the midst of the noonday; hide the outcasts; bewray not him that wandereth.

In Context

2Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. + 16.2 Sic erunt. Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhæorum. HIER. Arnon quæ interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis.

4Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram. + 16.4 Profugi mei. Qui me fugerunt, qui de Ecclesia egressi sunt, qui sensum suum sunt secuti, non doctrinam Spiritus sancti. Finitus est enim pulvis. Subito transit ad interfectionem Sennacherib, qui pulvis et miser, quia gloria ejus tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terræ, et miserabiliter ab hac luce migravit, occisus a filiis suis in templo Dei sui.

Read all of Isaiah 16

Cross References

Judges 9:15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.

Psalms 82:3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. + 82.3 Quoniam ecce, etc. AUG. Novissima tempora Antichristi designat, quando quæ modo premuntur metu, in liberam vocem erumpent: quæ vox quia irrationabilis erat, magis sonitus, quam locutio dicitur. Qui oderunt. CASS. Plures, sed unum caput Antichristus: quod elatum est, ut Deus dicatur. 1

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Isaiah 32:2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. + 32.2 Et erit vir sicut. ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo.

Jeremiah 21:12domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. + 21.12 Judicate mane. HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis.

Ezekiel 45:9Hæc dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israël: iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite: separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 16:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 16:2Isaiah 16Isaiah 16:4 →