Isaiah 34:4
Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. + 34.4 Omnis militia cœlorum. HIER. Sol, et luna, et stellæ obscurari videbuntur, clarescente vera luce, quæ est Christus. Spiritus quoque mali, amissa potestate, in inferno recludentur. Et complicabuntur sicut liber. Non scilicet interior, etc., usque ad nihil enim postea scribetur in eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 13:13Super hoc cælum turbabo; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. + 13.13 Cœlum turbabo, etc. Non quod animata sunt, sed propter indignationem Domini, qui respicit terram, et facit eam tremere. Forsitan imminente captivitate, cœlum tonando, et terra concutiendo mota est. Potest de die judicii legi.
Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.
Joel 2:30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Matthew 24:29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
Mark 13:24Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: + 13.24 Sed in illis diebus, etc. ID. Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: Et erit lux lunæ sicut sol, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum Isa. 3..