Mark 13:24
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: + 13.24 Sed in illis diebus, etc. ID. Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: Et erit lux lunæ sicut sol, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum Isa. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
Cross References
Isaiah 13:10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. + 13.10 Obtenebratus est sol. Possunt hæc ad diem judicii referri, quando omnia luminaria obtenebrari videbuntur comparata splendori Christi.
Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.
Ezekiel 32:7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Daniel 12:1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Joel 2:30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Amos 5:20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?