Isaiah 34:6
Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. + 34.6 In Bosra. ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum: et: Ego confirmavi columnas ejus. Bosram et Edom, Hebræorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quæ sequenti continentur capitulo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 1:44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. + 1.44 Jobab filius Zaræ, quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. Bosra, etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor
Isaiah 34:5Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium.
Isaiah 63:3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. + 63.3 Solus. Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.
Jeremiah 49:13Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
Jeremiah 51:40Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.
Ezekiel 21:10ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.