The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 34 › Isaiah 34:7

Isaiah 34:7

Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the unicorns shall come down with them, and the bullocks with the bulls; and their land shall be soaked with blood, and their dust made fat with fatness.

In Context

6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. + 34.6 In Bosra. ID. In civitate mundi contra Deum munita. Bosra enim munita, vel ex Deo; mundus enim voluntate Domini firmatur; unde: Ipse super maria fundavit eum: et: Ego confirmavi columnas ejus. Bosram et Edom, Hebræorum magistri, Romam volunt intelligi, et omnia de ipsa dici quæ sequenti continentur capitulo.

8Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. + 34.8 Quia dies ultionis Domini annus retributionis. Post generalem mundi ultionem, ad Jerusalem revertitur, cui primum loquebatur et destructionem ejus plano sermone describit, quæ facta est a Romanis.

Read all of Isaiah 34

Cross References

Numbers 24:8Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. + 24.8 Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Ægypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Ægypto vocavi Filium Osee. 11.. Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta. Post mortem Herodis, vel, de sæculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum. Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim dæmonum regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat. Devorabunt gentes, etc. ORIG., ubi supra. Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis. Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum Matth. 4., et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad pœnitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.

Job 39:9Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?

Jeremiah 50:11Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes hæreditatem meam: quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri:

Ezekiel 32:6Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 34:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 34:6Isaiah 34Isaiah 34:8 →