Isaiah 36:2
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:17Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis. + 18.17 Rabsacen. RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.
Isaiah 7:3Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis; + 7.3 Derelictus est. A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebræi. Jasub filius tuus. ID. Qui interpretatur reliquus comes et convertens, qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat. In via. Ibi Rabsaces, postea ex præcepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit.
Micah 1:9quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.