Isaiah 37:10
Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 19:10Hæc dicite Ezechiæ regi Juda: Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas: Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
2 Chronicles 32:15non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
Isaiah 36:4Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia qua confidis? + 36.4 Hæc dicit. Sicut forsan a patre audierat, hæc dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Hæc dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo.
Isaiah 36:20Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea?
Matthew 27:43confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.