Isaiah 36:4
Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia qua confidis? + 36.4 Hæc dicit. Sicut forsan a patre audierat, hæc dicit Dominus: et ut verba ejus habeant majus pondus, notat arrogantiam: Hæc dicit rex magnus, quasi contraria fortitudo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 18:19Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua niteris?
2 Chronicles 32:7Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quæ est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
Psalms 42:3Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. + 42.3 Emitte lucem tuam. CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum. 1
Psalms 71:10Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent: + 71.10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent. CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum. 1
Isaiah 10:8Dicet enim:
Jeremiah 48:14Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?