Isaiah 37:25
Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum. + 37.25 Et exsiccavi. Tantus fuit exercitus ut fluenta exsiccarent, et ideo puteos aquæ inopia facerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 20:10Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait: Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. + 20.10 Hæc faciant mihi. Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene æqualem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terræ transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quæ erat intra muros esse videretur æqualis, ita ut ex æquo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent. Ne glorietur accinctus. RAB. Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Isræl, regi Syriæ glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere cœperat: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus. Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est.
Isaiah 10:13Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
Isaiah 19:5Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. + 19.5 Et arescet. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desæviant. Veniente ergo captivitate per Chaldæos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.