Isaiah 40:10
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. + 15.1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.
Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1
Psalms 110:6Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, + 110.6 Virtutem operum. CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. Ut det illis hæreditatem, hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent. 1
Isaiah 49:4Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. + 49.4 Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.
Isaiah 51:5Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. + 51.5 Justus meus. Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.
Isaiah 59:15Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. + 59.15 Veritas in. ID. Christus, qui est via, etc., usque ad ut Christi persona monstretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium.