Isaiæ 59:15
Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. + 59.15 Veritas in. ID. Christus, qui est via, etc., usque ad ut Christi persona monstretur, quam deserentes, secuti sunt mendacium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 11:27Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
2 Chronicles 21:7Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.
Psalms 12:1In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me? + 12.1 In finem. CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Phil. 1. 1
Isaiah 48:1[Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. + 48.1 Audite hæc. HIER. Consuetudo est ut quando agitur de carnali Isræl, simpliciter et sine nominis adjectione Jacob vel Isræl dicatur, sicut in hoc loco, ubi eos alloquitur, qui nomine tenus Jacob vel Isræl appellantur. Et de aquis Juda. Judæ facit mentionem, quia docem tribubus captivatis, Juda et Benjamin et Levitæ in terra promissionis manebant, et regem de Juda habebant.
Isaiah 66:4Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. + 66.4 Et quæ timebant. Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem Joan. 11.. Vel famem, pestem, captivitatem.
Jeremiah 7:28Et dices ad eos: [Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam; periit fides, et ablata est de ore eorum. + 7.28 Hæc est gens. Hoc in tempore prophetarum factum est, et in umbra præcessit. In Christo plene completum est, cujus disciplinam noluerunt audire, unde eleganter infertur: Periit fides et ablata est. Quæ proprie Christianorum est.