Isaiah 41:12
Quæres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adjuvi te.
Cross References
Job 20:7quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? + 20.7 Et qui eum viderant, dicent. Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc sæculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in æternitatis requie, de qua esse putabatur.
Isaiah 17:14In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.] + 17.14 Hæc est pars eorum qui vastaverunt. Propheta ex persona Isræl, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.
Isaiah 49:25Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo. + 49.25 Quia hæc dicit Dominus. ID. Respondet quæstioni, quia hæc scilicet in adventu suo compleantur.