Isaiæ 41:15
Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones. + 41.15 Ego posui te quasi plaustrum. Vir ecclesiasticus habet prædicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 17:18sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
Isaiah 21:10Tritura mea et filii areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.] + 21.10 Tritura mea. Quasi dicat: O popule, qui recondendus es in horrea mea, quem trivi variis angustiis, ut excuterem paleas et triticum purum, conferrem in horrea, quæ audivi a Domino ex Deo Isræl, etc.
Micah 4:13Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.]
Zechariah 4:7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus.