Micah 4:13
Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:25ferrum et æs calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua. + 33.25 Sicut dies juventutis. Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. Sicut. Promittitur Ecclesiæ cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Et alibi: Senectus mea in misericordia uberi Psalmus 91..
2 Samuel 8:10et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
Psalms 24:1In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam: + 24.1 In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit. 1
Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1
Isaiah 18:7In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.] + 18.7 In tempore. Revertitur Propheta ad populum Isræl, et promittit ei bona, dicens: In tempore, quasi dicat: Vastata Ægypto, non sperabit ultra Juda in umbra ejus; sed fidei et bonorum operum Domino offerret munus. Quod impletum est septuagesimo anno post captivitatem sub Zorobabel et aliis ducibus.
Isaiah 41:15Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones. + 41.15 Ego posui te quasi plaustrum. Vir ecclesiasticus habet prædicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur.