Isaiah 42:14
[Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul. + 42.14 Sicut parturiens. Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 32:20Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
Psalms 50:21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] + 50.21 Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.
Ecclesiastes 8:11Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Jeremiah 44:22Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc.
2 Peter 3:9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. + 3.9 Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6..