Job 32:20
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will speak, that I may be refreshed: I will open my lips and answer.
In Context
19En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Cross References
Job 4:2[Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? + 4.2 Si cœperimus loqui tibi. Ibid. Molliter incipiunt, sed in aspera prorumpunt. Sic hæretici blanda verba proponunt, ne caveantur, sed aspera subinferunt. Sed conceptum. Ibid. Perfecti nec in corde perversa concipiunt quæ silentio compescunt. Alii prava concipiunt, sed silentii vigore magno constringunt: alii et concipiunt et mox efferunt. In sensu leves, in lingua præcipites. De his est Eliphaz, qui suo experimento de omnibus idem sentit. Tenere quis poterit. Quasi vellet retinere: in quo innuit se in loquendo offensurum.
Job 13:19Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? + 13.19 Quis est qui judicetur mecum. Quia in exterioribus actibus unde reprehendatur non habet, libere accusatorem quærit. Quia vero etiam justorum corda de stulta cogitatione se reprehendunt, subditur: Quare tacens consumor? Ac si dicat: Sicut vixi ut accusatorem exterius nullum timerem, utinam sic vixissem ut intra me accusatricem conscientiam non timerem. Tacens enim consumitur, qui intus in se invenit unde uratur.
Job 21:3Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.