The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 42 › Isaiah 42:5

Isaiah 42:5

Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus saith God the LORD, he that created the heavens, and stretched them out; he that spread forth the earth, and that which cometh out of it; he that giveth breath unto the people upon it, and spirit to them that walk therein:

In Context

4Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt. + 42.4 Non erit tristis. ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. Joan. 9..

6Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, + 42.6 Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis.

Read all of Isaiah 42

Cross References

Genesis 1:10Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.10 Et vocavit Deus aridam terram. BEDA, ibid. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: In principio creavit Deus cœlum et terram. Postquam mundus jam formari incipit, et terræ facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quæ adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terræ nomen accepit, eo quod pedibus teratur. Congregationesque aquarum appellavit maria. Sic enim appellantur apud Hebræos omnes congregationes aquarum, sive salsæ, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quæ in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est.

Genesis 2:7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. + 2.7 Formavit, etc. AUG. Mystice. Latior de homine figurate explicatur narratio, etc., usque ad ut nec contemnat quod est, nec arroget quod non est. Formavit igitur Dominus Deus hominem, etc. AUG., de Gen. lib. 3, cap. 20 et 25 Prius de limo terræ formatum est corpus animale, etc., usque ad habet enim necessitatem moriendi. Ibid. c. 27 Stola prima aut justitia est, de qua lapsus est: vel si corporalem immortalitatem signat, hanc amisit, cum peccando ad eam pervenire non potuit. Sic ergo Adam corpus animale habuit, non modo ante paradisum, sed et in paradiso quamvis in interiori homine fuit spirituale quod amisit peccando, et meruit corporis mortem, qui non peccando mereretur in corpus spirituale mutationem. Formavit, etc. AUG., l. VI de Gen. ad litt., c. 1, tom. 3 Videndum est utrum recapitulatio sit, ut dicatur quomodo homo factus sit, quem sexta die factum legimus. An tunc cum fecit omnia simul, et hominem in his fecit, ut accessu temporis etiam hoc modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit? sicut fenum factum antequam exoriretur, accedente tempore, et fontis irrigatione, exortum est, ut super terram esset. AUG., ibid. c. 2, 3 Secundum recapitulationem prius videamus, etc., usque ad tunc autem invisibiliter, potentialiter et causaliter quomodo fiunt futura, non facta. Formavit, etc. BEDA, in Hexæm. Factura hominis, etc., usque ad in qua viveret, creavit. AUG., de Gen. ad litt., l. 6, c. 13 et 17 Quæritur utrum Deus repente hominem in ætate virili fecerit, etc., usque ad et ideo necessario futurum erat. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem. AUG., ibid., l. 7, c. 3, 5, 7 Sine dubitatione, flavit, vel sufflavit, dicendum est, etc., usque ad pœnam si contemneret? Ibid., c. 26 Dicendum est, etc., usque ad dubitare fas non est. Ibid., c. 27 Quæri solet utrum, si nolit incorporari, compellatur, etc., usque ad fecit eos. Ibid., l. 6, c. 7 Sed forte animæ sexta die factæ, ubi imago Dei relucet, etc., usque ad quæ præponenda est in hujusmodi. IRENÆUS. Aliud est habitus vitæ qui animalem efficit hominem, aliud Spiritus vivificans, qui spiritualem hominem operatur. Unde Isaias: Qui dedit flatum populis super terram, et spiritum calcantibus eam; ut Deus flatum quidem omni populo qui est super terram dederit; spiritum vero his tantum qui terrena desideria calcant: ut flatus ad tempus sit, spiritus vero æternus, ut pote qui proprie Dei donum sit.

Job 27:3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,

Job 34:14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

Psalms 33:6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 42:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 42:4Isaiah 42Isaiah 42:6 →