bible.software › Genesis › Genesis 1 › Genesis 1:10
Genesis 1:10
Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. + 1.10 Et vocavit Deus aridam terram. BEDA, ibid. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: In principio creavit Deus cœlum et terram. Postquam mundus jam formari incipit, et terræ facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quæ adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terræ nomen accepit, eo quod pedibus teratur. Congregationesque aquarum appellavit maria. Sic enim appellantur apud Hebræos omnes congregationes aquarum, sive salsæ, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quæ in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And God called the dry land Earth; and the gathering together of the waters called he Seas: and God saw that it was good.
In Context
9Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. + 1.9 Dixit vero Deus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ? BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas.
11Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. + 1.11 Et ait: Germinet terra, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terræ nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbæ virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili ætate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quæritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: Germinet terra herbam, etc. Sed fructus nomine quædam utilitas signatur: multæ autem utilitates sunt manifestæ, vel occultæ, omnium quæ terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde pariet tibi, id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quæ ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. Facientem semen. BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc lignum pomiferum.
Read all of Genesis 1
Cross References
Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Jonah 1:9Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 1:10