Isaiah 43:28
et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:21et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur.
1 Chronicles 24:5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
Psalms 79:4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.4 Faciem tuam. AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur. 1
Isaiah 47:6Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. + 47.6 Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.
Jeremiah 24:9Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos.