Isaiah 47:6
Iratus sum super populum meum: contaminavi hæreditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias; super senem aggravasti jugum tuum valde. + 47.6 Iratus sum. Causam reddit quare Chaldæos ita afflixerit, ne sine causa fecisse videretur, qui nihil sine causa operatur; et ut cognoscant Chaldæi, quia non in viribus suis superaverunt populum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:50gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,
2 Chronicles 10:11Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Ezra 5:12Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem.
Isaiah 10:6Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Isaiah 14:17qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? + 14.17 Urbes. ID. Ecclesias, ut faceret synagogas diaboli, et hæretica pravitate pollueret munditiam fidei. Vinctis ejus non. Quos solvunt apostoli, imitatores magistri, etc., usque ad sed in tenebris recludebat, ut nec Evilmerodach filio suo aperiret.