Isaiah 44:27
qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; + 44.27 Flumina tua. Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That saith to the deep, Be dry, and I will dry up thy rivers:
In Context
Cross References
Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. + 8.1 Recordatus est autem Deus Nœ, etc. Adduxit spiritum super terram, etc. ALCUIN., quæst. in Gen. De illo spiritu intelligi potest de quo dictum est, Spiritus Dei ferebatur super aquas: tunc ferebatur, ut, congregatis in suum locum, terra appareat: nunc adducitur, ut, ablatis aquis diluvii, faciem terræ revelaret. Potest per spiritum ventus intelligi, juxta illud psalmi CVI: Et stetit spiritus procellæ, cujus scilicet flatibus aqua recederet.
Isaiah 42:15Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
Isaiah 50:2Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. + 50.2 Quia veni. ID. Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed præsens ipse locutus sum. Non erat vir. Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: Visio quadrupedum in deserto Isa. 30. Vocavi. Quasi diceret: Rationales, Inclinate aurem vestram in verba oris mei Psal. 77.. Qui sitit, veniat et bibat Joan. 8., et hujusmodi. Nunquid. ID. Invehitur contra eos qui putabant, etc., usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum? Matth. 26..
Isaiah 63:12qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; + 63.12 Qui scidit aquas ante eos. Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis hæsitantibus, tribus Juda ingressa est, et ob hoc regni dignitatem adepta est.
Jeremiah 51:32Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.