The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 44 › Isaiæ 44:26

Isaiæ 44:26

suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo; + 44.26 Qui dico. De restauratione quæ facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That confirmeth the word of his servant, and performeth the counsel of his messengers; that saith to Jerusalem, Thou shalt be inhabited; and to the cities of Judah, Ye shall be built, and I will raise up the decayed places thereof:

In Context

25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;

27qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam; + 44.27 Flumina tua. Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.

Read all of Isaiæ 44

Cross References

Exodus 12:29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

1 Kings 18:36Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.

2 Kings 7:18Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ:

Ezra 2:70Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis. + 2.70 Habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ. Levita a Chaldæis captivatus civitatem recipit, cum diaconus virtutem perfectionis quam a diabolo seductus perdiderat Domino donante reintegrat. In Babylone vero natus civitatem in Judæam veniens ingreditur, cum regeneratus in Christo et bene institutus in Ecclesia acceptum semel diaconatum regulariter custodit. Sicut enim ille per Christi gratiam quasi de Chaldæa servitute liberatus est, ita hic per exsecutionem bonorum, in quibus prædecessores ejusdem gradus conversati sunt, velut ad mœnia propriæ virtutis vel civitatis ascendunt. Universusque Isræl. BEDA ubi supra. Universum Isræl, non decem tribus tantum dicit, quæ quondam vocabantur Isræl ad distinctionem duarum quæ vocabantur Juda, etc., usque ad de quibus sibi promittunt Judæi, quod regnante Christo suo, cum cæteris suæ gentis hominibus sint in Judæam reversuri, et in toto orbe regnaturi. Allegorice sacerdotes, Levitæ, cantores, janitores, et Nathinæi, omnisque Isræl in civitatibus suis habitant, cum ministri altaris et doctores et plebs Christiana in suis gradibus Deo fideliter serviunt, sive qui eodem gradu aliquando vitiis sordidato vel perdito, per pœnitentiam correpti sunt, sive qui nuper de regno diaboli ad Ecclesiam venientes bonum sibi gradum acquisierunt. Suas enim civitates introierunt Levitæ vel filii Isræl, non solum qui eas captivati amiserant, sed etiam qui de captivis geniti ad ipsas se paterna successione pertinere didicerant. Quicunque vero ita captivati sunt, ut nunquam reversi aliis fundos suos possidendos reliquerunt, illos significant, qui sic peccando ab Ecclesia discedunt, ut nunquam resipiscant, et aliis promissa sibi præmia relinquant; unde: Memor esto unde excideris, et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem venio tibi, et movebo candelabrum tuum, etc. Apoc. 2.; et alibi: Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam Ibid. 3..

Nehemiah 2:3et dixi regi: Rex, in æternum vive: quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 44:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 44:25Isaiæ 44Isaiæ 44:27 →