Isaiah 44:3
Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. + 1.23 Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem. Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.
Isaiah 32:2Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. + 32.2 Et erit vir sicut. ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo.
Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Isaiah 41:17Egeni et pauperes quærunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
Isaiah 48:21Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. + 48.21 Non sitierunt. ID. De Ægypto venientibus ad litteram, etc., usque ad satiati aqua sapientiæ. Scidit petram. Petra erat Christus. Scinditur in partes sermo divinus, ut quem totum suscipere non possumus, per partes sumamus. Et fluxerunt aquæ. Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis nostræ redemptionis, et aqua baptismi, baptismum et martyrium dedicans nobis.