Isaiah 44:4
et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas. + 44.4 Quasi salices juxta præterfluentes aquas. Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quæ cito credidit prædicantibus apostolis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they shall spring up as among the grass, as willows by the water courses.
In Context
Cross References
Leviticus 23:40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. + 23.40 Die prima fructus. ID. Fructus est Christus, etc., usque ad in tempore suo. Spatulasque palmarum, etc. Juvenescentia justitiæ germina, quia justus ut palma florebit; quia vero de palma nihil respuitur, nec de his qui juste vivunt, addit, et ramos ligni densarum frondium. Et ramos ligni. Omnes scilicet virtutum fructus, sed maxime misericordiam, quam oportet esse continuam et permanentem. Unde: Oleum de capite tuo non deficiet Eccle. 9.. De torrente, etc. De præsenti scilicet vita, quæ fluit tanquam torrens, tentationibus et tribulationibus ebulliens, unde: De torrente in via bibet, propterea et exaltabit caput Psal. 109., in cruce, scilicet, pendens.
Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1
Psalms 137:1Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; + 137.1 Psalmus ipsi David. CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor. Confitebor tibi, Domine. Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc. In conspectu. AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum, in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi. 1
Isaiah 61:11Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.] + 61.11 Et laudem: suam, etc., usque ad reddet Domino fructum laudis et bonæ operationis.
Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
Acts 5:14Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, + 5.14 Augebatur, etc. RAB. Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere.