Isaiah 44:6
[Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. + 44.6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:35ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.
Deuteronomy 6:4Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
Isaiah 33:22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. + 33.22 Dominus enim. ID. Judicabit orbem terræ in justitia.
Isaiah 37:20Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
Isaiah 41:4Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.
Isaiah 41:21Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.