Isaiah 44:7
Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:8Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. + 32.8 Quando dividebat, etc. Quasi, cum multitudo hominum innumerabilis sit, filios tantum Isræl hæreditatem suam Dominus elegit, quibus potentiam suam et secreta sua per legis et prophetarum manifestabat indicia. Constituit. GREG., hom. 4 in Evang. Alia editio, etc., usque ad et in eorum sortem per conversationis similitudinem ascendunt.
Isaiah 41:4Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.
Isaiah 41:26Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros. + 41.26 Quis annuntiavit ab exordio? quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, dæmones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. Audiens sermones vestros. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.
Isaiah 43:12Ego annuntiavi, et salvavi; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. + 43.12 Ego annuntiavi et salvavi. Per prophetas nativitatem Filii, vocationem gentium, expulsionem dæmonum.
Isaiah 46:9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
Acts 17:26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, + 17.26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.