Isaiah 45:18
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. + 1.2 Terra autem erat inanis, etc. BEDA, Hexæm. tom. 2 Quod vel quale cœlum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de cœlo intelligi noluit. Hoc enim superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De cœlo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inanis et vacua. Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc æris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulæ tenues erant, quales adhuc supercœlestes sunt. BEDA ubi supra. Tenebræ erant, etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel ære fecit tenebras; sed distincto ordine providentiæ prius aquas cum cœlo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum cœlo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et ær. Aquæ autem totam superficiem terræ tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quæ videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quæ ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Spiritus Domini ferebatur super aquas. Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiæ quam per abundantiam beneficentiæ Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. Et Spiritus Domini ferebatur, etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebræo habet merahephet, id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. Et Spiritus, etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. Et Spiritus, etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quæ mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturæ textum sex quasdam operosas ætates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quæ Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui cœpit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hæc ætas tanquam infantia est totius sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suæ cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam ætatem, quæ tendit ab Adam usque ad Nœ generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur.
Genesis 1:28Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. + 1.28 Et dominamini piscibus, etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris. BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.
Isaiah 45:5Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me: + 45.5 Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; præter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quæ in me est, non est alius Deus.
Jeremiah 10:12Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos:
Ezekiel 36:10Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.