Isaiah 45:5
Ego Dominus, et non est amplius; extra me non est deus; accinxi te, et non cognovisti me: + 45.5 Extra me. Quia Filius et Spiritus sanctus in Patre; præter sermonem quippe et rationem virtutemque meam et sapientiam quæ in me est, non est alius Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:39Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
1 Kings 8:60ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
Job 12:18Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. + 12.18 Balteum regum dissolvit. In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis præcingit renes eorum.
Isaiah 22:21et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.