Isaiah 45:22
Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Look unto me, and be ye saved, all the ends of the earth: for I am God, and there is none else.
In Context
Cross References
Numbers 21:9Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Psalms 65:5Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum. + 65.5 Venite. CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis. 1
Isaiah 41:22Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt, indicate nobis. + 41.22 Annuntiate. ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Isaiah 49:12Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.