Isaiah 45:21
Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
Cross References
Psalms 71:17Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum. + 71.17 Sit nomen ejus benedictum, etc. CAS. Monet omnes laudes ei dicere, quia omnes in eo benedicentur. Ante solem. ID. Id est, ante omnem creaturam, ne putes temporalem Dei Filium. Omnes gentes. AUG. Ne tribus duodecim accipias, addit omnes gentes. 1
Isaiah 41:1[Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus. + 41.1 Taceant insulæ. HIER. Quia in salo gentes, scilicet quæ salsis et amaris fluctibus sæculi tunduntur.I
Isaiah 41:26Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque prædicens, neque audiens sermones vestros. + 41.26 Quis annuntiavit ab exordio? quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, dæmones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant. Audiens sermones vestros. Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.
Isaiah 43:9Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. + 43.9 Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.
Isaiah 44:7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quæ futura sunt annuntient eis.
Isaiah 45:14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..