Isaiah 48:11
Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:15quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:
Deuteronomy 32:27Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. + 32.27 Distuli. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.
Psalms 25:7ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. + 25.7 Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te. 1
Isaiah 37:35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.] + 37.35 Propter me. Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suæ negligentiæ, et fidei illius, atque justitiæ, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Isaiah 52:5Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur. + 52.5 Quid mihi est hic? ID. Nihil hic, ait, apud eos reperio, etc., usque ad quod Redemptorem suum cruci affixerint.