Isaiah 48:12
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco: ego ipse, ego primus, et ego novissimus. + 48.12 Audi me, Jacob. HIER. Eisdem adhuc loquitur, etc., usque ad sed vocatos appellat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hearken unto me, O Jacob and Israel, my called; I am he; I am the first, I also am the last.
In Context
11Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
13Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
Cross References
Deuteronomy 32:39Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. + 32.39 Videte quod ego sim solus, etc. Generalis admonitio, quasi relicta idololatria vel hæresi et omnibus spretis immunditiis, ad verum Deum convertimini. Ego occidam. GREG., lib. VII Moral., cap. 18. Occidit ut vivificet, percutit ut sanet, etc., usque ad et sensibiles per ardorem charitatis facit.
Proverbs 8:32Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Isaiah 41:4Quis hæc operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.
Isaiah 44:1[Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi. + 44.1 Et nunc audi, Jacob. Primos fideles de Judæis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum. Audi, Jacob serve meus. Prima servitus, secunda electio.
Isaiah 46:3Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. + 46.3 Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.
Isaiah 51:1[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. + 51.1 Audite me qui sequimini quod. HIER. Attendite ad petram. Christum. De qua, Petra autem erat Christus, unde excisi estis I Cor. 10., a Christo Christiani dicti. Et ad cavernam laci. Propter fossionem lateris Christi, etc., usque ad nascimur per lavacrum baptismi.