Isaiah 49:15
Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14[Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Cross References
Leviticus 26:29ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum. + 26.29 Carnes filiorum. Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eamdem doctrinam verbis validis, et animam corrumpentibus inducatis.
1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
2 Kings 6:28Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.
Psalms 103:13Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: + 103.13 De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur. 1
Isaiah 44:21Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. + 31.20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.