The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 103 › Psalmorum 103:13

Psalmorum 103:13

Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: + 103.13 De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Like as a father pitieth his children, so the LORD pitieth them that fear him.

In Context

12Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces. + 103.12 Super ea volucres cœli. ID. Non omnes aves manent, etc., usque ad alii in sinistra damnantur. 1

14producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, + 103.14 Servituti hominum. ID. Unde cum liber essem ex omnibus, omnium me feci servum, etc., usque ad quibus præbuit exemplum necessaria sumendi a subditis. In oleo. Unicuique datur Spiritus ad manifestationem: gratia ergo et nitor quidam, etc., usque ad ut exhilaretur facies in oleo. Et panis. Idem est ergo panis et vinum. Panis enim iste et vinum, justitia est, veritas est Christus: et hic et illud lætificat, et confirmat cor. 1

Read all of Psalmorum 103

Cross References

Numbers 11:12Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum?

Psalms 103:11Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. + 103.11 Potabunt omnes. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum. 1

Isaiah 63:15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.

Jeremiah 31:20Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor ejus, ait Dominus. + 31.20 Si filius honorabilis, etc. Pœnitentiam agente Ephraim et dicente: Erudisti me, Domine, et eruditus sum, etc., respondit Dominus, et plene conversum tali sustentat oraculo, Si filius honorabilis, etc. Idcirco conturbata. Quasi dicat: Avido animo suscepit verba mea, et servavit, sed tamen miserebor ejus; quia et hominum justitia Dei indiget misericordia.

Malachi 3:17Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 103:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 103:12Psalmorum 103Psalmorum 103:14 →