Isaiah 49:18
Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa; + 49.18 Omnes isti congregati. Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:14Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. + 13.14 Leva oculos, etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinæ promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palæstina mare habet ab occidente.
Proverbs 17:6Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. + 17.6 Corona senum, etc. Senes, patriarchæ, prophetæ, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: et gloria est prædicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.
Isaiah 45:23In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. + 45.23 Egredietur: in mundum visibiliter in carne. Justitiæ verbum, filius donec obedientiam impleverit, etc., usque ad quod Judæi superbia mentis demonstrantes omnino non faciunt.
Isaiah 49:22Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isaiah 54:1[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. + 54.1 Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.
Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.