Isaiæ 54:1
[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. + 54.1 Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 67:3Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. + 67.3 Sicut deficit fumus. CAS. Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiæ fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. Sicut fluit. AUG. De pœnitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad pœnam impiorum, et lumen justorum. 1
Psalms 113:9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: + 113.9 Non nobis. CASS. Cum dixit Deum bona dare, etc., usque ad veritas, dum præmia restituit, vel impios punit. Ideo, Da. 1
Isaiah 42:10[Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terræ, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulæ, et habitatores earum. + 42.10 Novum. In novitate Spiritus, non in vestustate litteræ; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo. Qui descenditis in mare. ID.. Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt.
Isaiah 49:13Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]
Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.
Zephaniah 3:14Lauda, filia Sion; jubila, Israël: lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.