Isaiæ 50:6
Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
Cross References
Nehemiah 13:25Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens:
Isaiah 53:5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra: disciplina pacis nostræ super eum, et livore ejus sanati sumus. + 53.5 Livore. ID. Perspicuum est, quia sicut corpus laceratum et flagellatum, ita anima vere doluit pro nobis, ne ex parte veritas, ex parte mendacium in Christo credatur.
Lamentations 3:30Jod Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.
Matthew 5:39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: + 5.39 Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.
Matthew 27:26Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. + 27.26 Tunc dimisit illis Barabbam. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. ISID. Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi. Jesum vero flagellatum. Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis, Judæi ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero. Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari.